previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[402] subnixa petilia muro civitas cincta muro modico, utcrinemque madentem subnixus rapto potitur” . 'Petilia' dicta vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι, id est volare, quod captato augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Graecis, eam petivit civitatem. 'Petilia' sane numeri est singularis. multi ita intellegunt, non 'Philoctetae Petilia', sed 'Philoctetae muro'; nam ait Cato, a Philocteta, condita iam pridem civitate, murum tantum factum. alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso muro, ut Coelius historicus ait. Philoctetes autem fuit Poeantis filius, Herculis comes, quem Hercules, cum hominem in Oeta monte deponeret, petiit, ne alicui sui corporis reliquias indicaret. de qua re eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas. postea Troiano bello responsum est, sagittis Herculis opus esse ad Troiae expugnationem. inventus itaque Philoctetes cum negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse. inde cum acriter ad indicandum sepulcrum eius cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. postea pergens ad bellum cum exerceretur sagittis, unius casu vulneratus est pedem, quo percusserat tumulum. ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. hic postea horrore sui vulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi parvam Petiliam in Calabriae partibus fecit. alii eum adductum a Graecis ad Troiam ad occidendum sagittis Paridem dicunt, quia etiam Paridis mors inter fatalia dicitur fuisse Troiana.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: